James 4

etc. BED. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quae inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit praeferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit. Propter haec, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret. . etc. BED. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini. etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Vel: id est id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet. Spiritus gratiae non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiae saeculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori poena plectuntur, qui Deo subdi poenitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt. . Quae detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quae injurias fratrum jubet oblivisci. . Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo praecellis illos quos vituperas. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitae, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suae potestatis aestimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt. . etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in praesenti: quam tamen in futuro mors aeterna sequetur. . .
Copyright information for VulgGlossa